Ibi vadis repertis partem suarum copiarum traducere conati sunt eo consilio ut, si possent, castellum, cui praeerat Q. Titurius legatus, expugnarent. [Gall.2,9,4]
Atque in eam se consuetudinem adduxerunt, ut locis frigidissimis neque vestitus praeter pelles habeant quicquam, quarum propter exiguitatem magna est corporis pars aperta [Gall.4,1,10]
Locutus est pro his Diviciacus Haeduus: Se ex civitate profugisse et Romam ad senatum venisse auxilium postulatum, quod solus neque iure iurando neque obsidibus teneretur. [Gall.1,31,9]
Naves habent Veneti plurimas, quibus in Britanniam navigare consuerunt [Gall.3,8,1]
|